monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 20, 215, 3
Credimus et in Filium eius Dominum nostrum Iesum Christum, Deum verum de Deo vero, Dei Patris Filium Deum: sed non duos Deos. Ipse enim et Pater unum sunt : et per Moysen populo insinuat dicens, Audi, Israel, mandata vitae; Dominus Deus tuus, Deus unus est . Si autem vis cogitare quemadmodum aeternus Filius de aeterno Patre sine tempore natus sit; redarguit te Isaias propheta, qui dicit: Generationem eius quis enarrabit ? Nativitatem itaque Dei ex Deo nec cogitare poteris, nec narrare: credere tantum tibi permittitur, ut salvus esse possis; sicut Apostolus dicit: Credere enim oportet qui ad Deum accedit, quia est, et quaerentibus eum mercedis redditor erit . Si vero nativitatem eius secundum carnem, quam pro nostra salute dignatus accepit, scire desideras; audi, et crede natum de Spiritu sancto ex Maria virgine. Quanquam et hanc ipsam nativitatem eius quis enarrabit? Quis enim digne aestimare potest Deum propter homines nasci voluisse, sine virili semine virginem concepisse, sine corruptione peperisse, et post partum in integritate permansisse? Dominus enim noster Iesus Christus uterum virginis dignatus intravit, membra feminae immaculatus implevit, matrem sine corruptione fetavit, a se ipso formatus exivit, atque integra genitricis viscera reservavit ; ut eam de qua nasci dignatus est, et matris honore perfunderet, et virginis sanctitate. Quis hoc cogitat? quis enarrat? Ergo et hanc nativitatem eius quis enarrabit? Cuius enim mens ad cogitandum, cuius ad enuntiandum lingua sufficiat, non solum quod in principio erat Verbum, non habens ullum nascendi principium; verum etiam quod Verbum caro factum est , eligens virginem quam sibi faceret matrem, faciens matrem quam servaret et virginem; Dei Filius nulla matre concipiente, hominis filius nullo homine seminante; fecunditatem feminae veniendo afferens, integritatem nascendo non auferens? Quid est hoc? quis dicat? quis taceat? Et mirum dictu: quod eloqui non valemus, silere non sinimur; sonando praedicamus, quod nec cogitando comprehendimus. Tantum quippe Dei donum nec effari possumus, quoniam sumus ad eius enarrandam magnitudinem parvuli; et tamen laudare compellimur, ne tacendo remaneamus ingrati. Sed Deo gratias, quia id quod competenter non potest dici, potest fideliter credi.